monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F > Psalmi, 131 > bnfGrec107.251 > 249 > 247 > sectio 73 > sectio 26 > cb125.135r > bavPal.lat.1663.240 > cpl1661.83 v > sectio 18 > Psalmi, 40 > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 41 > sluMscr.Dresd.App.1092.242 > sectio 27 > 36 > 10 > Psalmi, 58 > cb125.132v > 29 > 108 > sectio 18 > sectio 16 > sectio 41 > H
Isidorus, Differentiae, 1, De littera G <<<     >>> De littera I

De littera H SHOW APPARATUS

278 Inter Hodie et hoc die. Hodie est quasi primum fiat, hoc die quasi aliquando factum referamus.
279 Inter Hunc diem et hanc diem. Dies masculini generis bonum tempus apud veteres indicabat; feminini malum, veluti in Iob, maledicta dies.
280 Inter Habeo et ab eo. Habeo, retineo; ab eo, hoc est, ab ipso.
281 Inter Hos et os. Si hos cum h scribimus, significamus personam, sine h significat vultum.
282 Inter Haeresim et schisma. Schisma esse eadem opinantem, atque eodem ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio: haeresim autem esse longe alia opinantem quam caeteri, aliamque sibi ac longe dissimilem perversi dogmatis instituere culturam. Haeresis autem Graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius esse videtur. Secta autem a divisione dicta est, quasi sectio. Unde et sectae philosophorum vel haereticorum dicuntur.
283 Inter Honos et onus. Honos de honore, onus de onere.
284 Inter Hora et ora. Hora cum h littera, dierum, sine h regionum, vel finium, sive oris significatio, quo locutio exprimitur.
285 Inter Honustus et oneratus hoc interest, quod oneratus est qualicunque pressus pondere, honustus vero, cui ipsum onus honori est, ut si quis spolia hostium ferat. Sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit; honustus vero, quia ab honore descendit, retinet aspirationem.
286 Inter Hauritur et exhauritur. Hauritur aqua, exhauritur puteus.
287 Inter Herbidum et herbosum. Herbidum dicimus locum, in quo herbarum viriditas nunquam cessat, herbosum autem, qui facile herbam generat, et ad tempus arescit.